- CHORAGUS
- CHORAGUSGraece Χορηγός. Quod honestissimum nomen habebatur apud Graecos, iisque tribuebatur, qui surnptus de suo ad ludos sacros praebere solebant. Latinis Choragus dicitur, qui scenicis histrionibus ornamenta agendae fabulae necessaria, vel accepta ab Aedilibus, vel de sua copia conductus praebet. Plautus in Persa, Act. 1. Sc. 3. v. 78.TO. Ornatam adduce lepide in peregrinum modum.SA. Πόθεν ornamenta? TO. abs Chorago sumito.Dare debet: praebenda Aediles locaverant.Idem Trinummo, Act. 4. Sc. 2. v. 16.Ipse ornamenta a Chorago haec sumpsit suô periculô.Vetus Poeta apud Sueton. in Augusto c. 70. de cena δωδεκαθέῳ,Cum primum istorum conduxit mensa Choragum.Inde Choragium: ipse apparatus, seu instrumentum scenicum. Plin. l. 36. c. 15. de Scauri Theatro loquens: Sde et reliquus apparatus tantus Attalicâ veste cateroque Choragio fuit, etc. Apul. in Apol. Quid enim si Choragium Thymelicum Possiderem, num ex eo argumentarêre, etiam uti me consuevisse Tragoedi syrmate histrionis, crotalôve ad trieterica orgia, aut Mimi centunculô? Elegantissime auctor Rhetor. ad Herennium, l. 4. c. 50. in Charactere ostentatoris: Et dicit in aurem, aut ut domi lectuli sternantur, aut ab avunculo rogetur Aethiops, qui ad balneas veniat, Asturconi locus ante ostium suum detur, aut aliquod fragile falsae Choragium gloriae comparetur. Item Choragium dicebatur locus, in theatro ex ipsâ re, quod ibi Choragium scenicum, i. e. Vestes, etc. quae instruendae scenae inserviebant, custodiebantur. Vitruvius, l. 5. c. 9. Choragiaque laxamentum habeant ad chorum parandum, etc. Nic. Lloydius. Vide et Chorea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.